xxxxxx - FamilY for Life
9923447.jpg
ce texte remplace le texte qu'on pourra insérer dans le site.

Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui qui noceat, nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quodam in vacua, venerunt, aut victoria, ut qui bello botiti sunt, aut lege, pactione, condicione, sorte.


Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius, quam in amicitia quaerimus, fides; nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est qui rebus isdem moveatur, eligi par est.
Quae omnia pertinent ad fidelitatem; neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.